- TESTACEA
- TESTACEAin Aquatilibus, lepas, ostrea, conchae, cochleae; sicut crustata, cancer, pagurus, maia, locusta etc. Homini inserviunt, ad cibum, ut ostrea: ad ornatum, ut conchylia et murices, unde purpura; pinnae item, unde margaritae eruuntur: ad suffitum, ut ὄνυξ conchylii operculum, Hebr. Secheleth. quod inter aromatum species censetur, Exodi c. 30. v. 34. et Ecclesiastic. c. 24. v. 21. Bochart. ubi supra, l. 1. c. 8. Plura vero, apud Ulysseum Aldrovandum de Testaceis, ubi iconas fere sexcentas testudinum et ostreorum expressit etc. Sed et scaphis testaceis in Nilo Aegyptios usos legimus, apud Strabonem, ubi de canalibus ac fossis Nili: κατὰ ῥαςώνην πλέονται τοσαύτην, ὥςε καὶ ὁςράκινα ἐνίοις πωρθμία. Quod Iuvenalis Sat. 15. v. 127. explicat,Parvula fictilibus solitum dare vela phaselisEt brevibus pictae remis incumbere testae.Nempe ex testa fictili, de qua supra, istiusmodi schaphas factas, indigitans. Sed et testudinum marinarum testas Chelonophagis populis casarum vice fuisse, supra diximus: quidni et scapharum? Plura vide infra, in voce Testudo.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.